monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > csg68.254 > sectio 1 > sectio 24 > sectio 17 > sectio 13 > csg7.97 > sectio 18 > csg75.813 > uwbM.p.th.f.69.99 > sectio 18 > sectio 39 > sectio 30 > sectio 11 > sectio 20 > ST I 48.2 > sectio 4 > sectio 22 > sectio 5 > sectio 249 > uwbM.p.th.f.68.126 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 116, 26
'Quod autem dixi eum factum Iudaeis tanquam Iudaeum, et tanquam gentilem gentibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu quemadmodum dixerim, parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic ea non simulavit, quae faciebat similia Iudaeis; quemadmodum nec illa quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti: atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistula mea, quomodo putetur ideo factus Iudaeis tanquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia gentium: tu respondisti in eo factum gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit; quod indifferenter permiserit vesci cibis, quos damnant Iudaei. Ubi ego quaero: utrum et hoc simulate fecerit? Quod si absurdissimum atque falsissimum est: sic ergo et illa, in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.'